Actus Apostolorum*

Caput 5: 37

post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt
(* Traductions européennes)

Glose

Judas Galilaeus,etc. De hoc Josephus dicit quia cogebat populum ne tributa solvendo Romanis libertatem amitteret: proferens ex lege soli Deo serviendum, et eos qui decimas dabant, tributa non dare debere. Quae haeresis intantum crevit, ut Pharisaei et multa pars populi Christum interrogarent, an liceret tributa dare Caesari.